Encontrados 437 resultados para: Filiorum
hæc dicit Jepthæ non tulit Israël terram Moab nec terram filiorum Ammon (Liber Iudicum 11, 15)
noluitque adquiescere rex filiorum Ammon verbis Jepthæ quæ per nuntios mandaverat (Liber Iudicum 11, 28)
qui ædiculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos (Liber Iudicum 17, 5)
tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israël qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum (Liber Iudicum 20, 13)
percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium (Liber Iudicum 20, 35)
et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem ut ascenderet altare meum et adoleret mihi incensum et portaret ephod coram me et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël (Liber I Samuelis 2, 28)
et recensuit eos in Bezec fueruntque filiorum Israël trecenta milia virorum autem Juda triginta milia (Liber I Samuelis 11, 8)
videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis (Liber I Samuelis 12, 12)
abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prœlium et nomina trium filiorum ejus qui perrexerant ad bellum Heliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma (Liber I Samuelis 17, 13)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi (Liber I Samuelis 31, 12)
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum (Liber II Samuelis 7, 14)
factum est autem post hæc ut moreretur rex filiorum Ammon et regnaret Anon filius ejus pro eo (Liber II Samuelis 10, 1)