Encontrados 437 resultados para: Filiorum
ibi vidimus monstra quædam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustæ videbamur (Liber Numeri 13, 34)
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël (Liber Numeri 14, 5)
et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt terram quam circuivimus valde bona est (Liber Numeri 14, 7)
usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me querellas filiorum Israël audivi (Liber Numeri 14, 27)
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo (Liber Numeri 15, 25)
et dimittetur universæ plebi filiorum Israël et advenis qui peregrinantur inter vos quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam (Liber Numeri 15, 26)
surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ et qui tempore concilii per nomina vocabantur (Liber Numeri 16, 2)
murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini (Liber Numeri 16, 41)
quem ex his elegero germinabit virga ejus et cohibebo a me querimonias filiorum Israël quibus contra vos murmurant (Liber Numeri 17, 5)
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellæ eorum a me ne moriantur (Liber Numeri 17, 10)
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus (Liber Numeri 18, 6)
hæc ergo accipies de his quæ sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum (Liber Numeri 18, 9)
