Encontrados 437 resultados para: Filiorum
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israël (Liber Numeri 18, 20)
et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguja reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israël et moriamini (Liber Numeri 18, 32)
colliget autem vir mundus cineres vaccæ et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est (Liber Numeri 19, 9)
misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me (Liber Numeri 22, 5)
et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum madianitin vidente Mose et omni turba filiorum Israël qui flebant ante fores tabernaculi (Liber Numeri 25, 6)
et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israël (Liber Numeri 25, 13)
numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere (Liber Numeri 26, 2)
hæ sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum (Liber Numeri 26, 37)
hæ cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum (Liber Numeri 26, 47)
hæ sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum (Liber Numeri 26, 50)
ista est summa filiorum Israël qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta (Liber Numeri 26, 51)
hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum (Liber Numeri 26, 57)
