Encontrados 1901 resultados para: Domini Dei
congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt et ingressi juxta mandatum regis et imperium Domini ut expiarent domum Dei (Liber II Paralipomenon 29, 15)
sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud extulerunt omnem inmunditiam quam intro reppererant in vestibulum domus Domini quam tulerunt Levitæ et asportaverunt ad torrentem Cedron foras (Liber II Paralipomenon 29, 16)
cœperunt autem prima die mensis primi mundare et in die octava ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini expiaveruntque templum diebus octo et in die sextadecima mensis ejusdem quod cœperant impleverunt (Liber II Paralipomenon 29, 17)
ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque ejus necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (Liber II Paralipomenon 29, 18)
cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini (Liber II Paralipomenon 29, 19)
consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini (Liber II Paralipomenon 29, 20)
obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini (Liber II Paralipomenon 29, 21)
constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetæ siquidem Domini præceptum fuit per manum prophetarum ejus (Liber II Paralipomenon 29, 25)
Ezechias autem etiam hæc addidit implestis manus vestras Domino accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini obtulit ergo universa multitudo hostias et laudes et holocausta mente devota (Liber II Paralipomenon 29, 31)
fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et libamina holocaustorum et conpletus est cultus domus Domini (Liber II Paralipomenon 29, 35)
lætatusque est Ezechias et omnis populus eo quod ministerium Domini esset expletum de repente quippe hoc fieri placuerat (Liber II Paralipomenon 29, 36)
misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israël (Liber II Paralipomenon 30, 1)