Encontrados 1901 resultados para: Domini Dei
cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Jojadæ reliquam partem pecuniæ de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialæ quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadæ (Liber II Paralipomenon 24, 14)
et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Judam et Hierusalem propter hoc peccatum (Liber II Paralipomenon 24, 18)
spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos (Liber II Paralipomenon 24, 20)
qui congregati adversus eum miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini (Liber II Paralipomenon 24, 21)
fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto (Liber II Paralipomenon 25, 2)
noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom (Liber II Paralipomenon 25, 20)
fecitque quod erat rectum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus (Liber II Paralipomenon 26, 4)
sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 16)
statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi (Liber II Paralipomenon 26, 17)
iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 19)
cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte ejus et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini (Liber II Paralipomenon 26, 20)
fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ (Liber II Paralipomenon 26, 21)