Encontrados 1009 resultados para: David De Proeliis David Senioribus
cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi (Liber I Samuelis 24, 2)
adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israël perrexit ad investigandum David et viros ejus etiam super abruptissimas petras quæ solis hibicibus perviæ sunt (Liber I Samuelis 24, 3)
et venit ad caulas quoque ovium quæ se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant (Liber I Samuelis 24, 4)
et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et præcidit oram clamydis Saul silenter (Liber I Samuelis 24, 5)
post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul (Liber I Samuelis 24, 6)
et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere (Liber I Samuelis 24, 8)
surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)
dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te (Liber I Samuelis 24, 10)
cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 24, 17)
dixitque ad David justior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala (Liber I Samuelis 24, 18)
et juravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca (Liber I Samuelis 24, 23)
mortuus est autem Samuhel et congregatus est universus Israël et planxerunt eum et sepelierunt in domo sua in Rama consurgensque David descendit in desertum Pharan (Liber I Samuelis 25, 1)