Encontrados 1009 resultados para: David De Proeliis David Senioribus
dixitque David si tradent viri Ceilæ me et viros qui sunt mecum in manu Saul et dixit Dominus tradent (Liber I Samuelis 23, 12)
surrexit ergo David et viri ejus quasi sescenti et egressi de Ceila huc atque illuc vagabantur incerti nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila quam ob rem dissimulavit exire (Liber I Samuelis 23, 13)
morabatur autem David in deserto in locis firmissimis mansitque in monte solitudinis Ziph quærebat tamen eum Saul cunctis diebus et non tradidit eum Deus in manus ejus (Liber I Samuelis 23, 14)
et vidit David quod egressus esset Saul ut quæreret animam ejus porro David erat in deserto Ziph in silva (Liber I Samuelis 23, 15)
et surrexit Jonathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus ejus in Deo dixitque ei (Liber I Samuelis 23, 16)
percussit igitur uterque fœdus coram Domino mansitque David in silva Jonathas autem reversus est in domum suam (Liber I Samuelis 23, 18)
ascenderunt autem Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes nonne David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ in colle Achilæ quæ est ad dexteram deserti (Liber I Samuelis 23, 19)
at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri ejus erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Jesimuth (Liber I Samuelis 23, 24)
ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon (Liber I Samuelis 23, 25)
et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus ut caperent eos (Liber I Samuelis 23, 26)
reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem (Liber I Samuelis 23, 28)
ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi (Liber I Samuelis 24, 1)