Mosaico decorativo

Encontrados 1009 resultados para: David De Proeliis David Senioribus

  • evadens autem unus filius Ahimelech filii Achitob cujus nomen erat Abiathar fugit ad David (Liber I Samuelis 22, 20)

  • et ait David ad Abiathar sciebam in die illa quod cum ibi esset Dœc Idumeus procul dubio adnuntiaret Saul ego sum reus omnium animarum patris tui (Liber I Samuelis 22, 22)

  • et nuntiaverunt David dicentes ecce Philisthim obpugnant Ceila et diripiunt areas (Liber I Samuelis 23, 1)

  • consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philistheos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philistheos et salvabis Ceila (Liber I Samuelis 23, 2)

  • et dixerunt viri qui erant cum David ad eum ecce nos hic in Judæa consistentes timemus quanto magis si jerimus in Ceila adversum agmina Philisthinorum (Liber I Samuelis 23, 3)

  • rursum ergo David consuluit Dominum qui respondens ei ait surge et vade in Ceila ego enim tradam Philistheos in manu tua (Liber I Samuelis 23, 4)

  • abiit David et viri ejus in Ceila et pugnavit adversum Philistheos et abegit jumenta eorum et percussit eos plaga magna et salvavit David habitatores Ceilæ (Liber I Samuelis 23, 5)

  • porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Ahimelech ad David in Ceila ephod secum habens descenderat (Liber I Samuelis 23, 6)

  • nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceila et ait Saul tradidit eum Deus in manus meas conclususque est introgressus urbem in qua portæ et seræ (Liber I Samuelis 23, 7)

  • et præcepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceila et obsideret David et viros ejus (Liber I Samuelis 23, 8)

  • quod cum rescisset David quia præpararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem adplica ephod (Liber I Samuelis 23, 9)

  • et ait David Domine Deus Israël audivit famam servus tuus quod disponat Saul venire ad Ceila ut evertat urbem propter me (Liber I Samuelis 23, 10)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina