Encontrados 1130 resultados para: Cri
et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis (Liber Exodus 32, 16)
aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti (Liber Exodus 32, 32)
ac deinceps præcide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quæ habuerunt tabulæ quas fregisti (Liber Exodus 34, 1)
dixitque Dominus ad Mosen scribe tibi verba hæc quibus et tecum et cum Israël pepigi fœdus (Liber Exodus 34, 27)
fecit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba fœderis decem (Liber Exodus 34, 28)
fecerunt et lamminam sacræ venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini (Liber Exodus 39, 29)
et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat (Liber Exodus 40, 27)
anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino simila erit ejus oblatio fundetque super eam oleum et ponet tus (Liber Leviticus 2, 1)
quod autem reliquum fuerit de sacrificio erit Aaron et filiorum ejus sanctum sanctorum de oblationibus Domini (Liber Leviticus 2, 3)
cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano de simila panes scilicet absque fermento conspersos oleo et lagana azyma oleo lita (Liber Leviticus 2, 4)
sin autem de craticula sacrificium æque simila oleo conspergetur (Liber Leviticus 2, 7)
qui cum obtulerit eam tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino (Liber Leviticus 2, 9)