Encontrados 3276 resultados para: Cor
ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben (Liber Numeri 16, 1)
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei (Liber Numeri 16, 5)
hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum (Liber Numeri 16, 6)
et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi (Liber Numeri 16, 7)
dixitque rursum ad Core audite filii Levi (Liber Numeri 16, 8)
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei (Liber Numeri 16, 9)
dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim (Liber Numeri 16, 16)
præcipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram (Liber Numeri 16, 24)
et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quæ cernitis et non ex proprio ea corde protulerim (Liber Numeri 16, 28)
ut haberent postea filii Israël quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio ejus loquente Domino ad Mosen (Liber Numeri 16, 40)
fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core (Liber Numeri 16, 49)
ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio ubi loquar ad te (Liber Numeri 17, 4)
