Encontrados 3276 resultados para: Cor
recordamur piscium quos comedebamus in Ægypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepæ et alia (Liber Numeri 11, 5)
erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii (Liber Numeri 11, 7)
et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi hujus super me (Liber Numeri 11, 11)
sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Ægypto (Liber Numeri 11, 20)
quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël (Liber Numeri 14, 5)
et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quæ feci coram eis (Liber Numeri 14, 11)
Dominus patiens et multæ misericordiæ auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem (Liber Numeri 14, 18)
dimitte obsecro peccatum populi tui hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum (Liber Numeri 14, 19)
nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris (Liber Numeri 14, 42)
Amalechites et Chananeus ante vos sunt quorum gladio corruetis eo quod nolueritis adquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum (Liber Numeri 14, 43)
et deprecabitur pro ea sacerdos quod inscia peccaverit coram Domino inpetrabitque ei veniam et dimittetur illi (Liber Numeri 15, 28)
quas cum viderint recordentur omnium mandatorum Domini nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes (Liber Numeri 15, 39)
