Encontrados 857 resultados para: Bello Contra Sanctos
sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant contra Hesdrælon quæ est contra faciem campi magni juxta Dothain et universis per quos transitus esse poterat (Liber Iudith 4, 5)
et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio (Liber Iudith 4, 9)
et accipientes eum servi Holofernis profecti sunt per campestria sed cum adpropinquassent ad montana exierunt contra eos fundibalarii (Liber Iudith 6, 8)
Holofernis autem altera die præcepit exercitibus suis ut ascenderent contra Bethuliam (Liber Iudith 7, 1)
omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israël et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est contra Hesdrælon (Liber Iudith 7, 3)
expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster (Liber Iudith 8, 20)
illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore Domini et patientia sua inproperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt (Liber Iudith 8, 24)
dixeruntque ad eum satellites ejus quis contemnat populum Hebræorum qui tam decoras mulieres habent ut non pro his merito pugnare contra eos debeamus (Liber Iudith 10, 18)
et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israël sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te (Liber Iudith 11, 15)
vade et congrega omnes Judæos quos in Susis reppereris et orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac noctibus et ego cum ancillulis meis similiter jejunabo et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me morti et periculo (Liber Esther 4, 16)
die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiæ quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus (Liber Esther 5, 1)
cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis ejus et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quæ accedens osculata est summitatem virgæ ejus (Liber Esther 5, 2)