Encontrados 91 resultados para: Alius

  • non est sanctus ut est Dominus neque enim est alius extra te et non est fortis sicut Deus noster (Liber I Samuelis 2, 2)

  • cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel unus portans tres hedos et alius tres tortas panis et alius portans lagœnam vini (Liber I Samuelis 10, 3)

  • responditque alius ad alterum dicens et quis pater eorum propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas (Liber I Samuelis 10, 12)

  • porro alius ingrediebatur per viam Bethoron tertius autem verterat se ad iter termini inminentis valli Seboim contra desertum (Liber I Samuelis 13, 18)

  • et dixit sacerdos gladius Goliath Philisthei quem percussisti in valle Terebinthi est involutus pallio post ephod si istum vis tollere tolle neque enim est alius hic absque eo et ait David non est huic alter similis da mihi eum (Liber I Samuelis 21, 9)

  • et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israël quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum (Liber I Samuelis 26, 15)

  • tertia vero die postquam ego peperi peperit et hæc et eramus simul nullusque alius in domo nobiscum exceptis nobis duabus (Liber I Regum 3, 18)

  • et ait Dominus quis decipiet Ahab regem Israël ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad et dixit unus verba hujuscemodi et alius aliter (Liber I Regum 22, 20)

  • Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris (Liber I Paralipomenon 17, 20)

  • quis autem est alius ut populus tuus Israël gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie ejus quem de Ægypto liberarat (Liber I Paralipomenon 17, 21)

  • nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias Domini (Liber II Paralipomenon 23, 6)

  • Levitæ autem circumdent regem habentes singuli arma sua et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque cum rege et intrante et egrediente (Liber II Paralipomenon 23, 7)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina