Encontrados 91 resultados para: Alius

  • si videris calumnias egenorum et violenta judicia et subverti justitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii (Liber Ecclesiastes 5, 7)

  • nec enim est alius Deus quam tu cujus cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste judicasti (Liber Sapientiae 12, 13)

  • iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat (Liber Sapientiae 14, 1)

  • neque vitam neque nuptias mundas jam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat (Liber Sapientiae 14, 24)

  • et alius alibi projectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat (Liber Sapientiae 18, 18)

  • et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos (Liber Sapientiae 19, 14)

  • qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur (Liber Ecclesiasticus 14, 4)

  • contere caput principum inimicorum dicentium non est alius præter nos (Liber Ecclesiasticus 36, 12)

  • qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cujus diripuerunt flumina terram ejus (Liber Isaiae 18, 2)

  • in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion (Liber Isaiae 18, 7)

  • quia hæc dicit Dominus creans cælos ipse Deus formans terram et faciens eam ipse plastes ejus non in vanum creavit eam ut habitetur formavit eam ego Dominus et non est alius (Liber Isaiae 45, 18)

  • convertimini ad me et salvi eritis omnes fines terræ quia ego Deus et non est alius (Liber Isaiae 45, 22)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina