Mosaico decorativo

Encontrados 20371 resultados para: Re

  • Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite, (Liber Genesis 42, 33)

  • fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores: et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis: ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam. (Liber Genesis 42, 34)

  • His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus, (Liber Genesis 42, 35)

  • dixit pater Jacob: Absque liberis me esse fecistis: Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis: in me hæc omnia mala reciderunt. (Liber Genesis 42, 36)

  • Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi: trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam. (Liber Genesis 42, 37)

  • At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum: frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit: si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 42, 38)

  • Interim fames omnem terram vehementer premebat. (Liber Genesis 43, 1)

  • Consumptisque cibis quos ex Ægypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos: Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum. (Liber Genesis 43, 2)

  • Respondit Judas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens: Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum. (Liber Genesis 43, 3)

  • Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria: (Liber Genesis 43, 4)

  • sin autem non vis, non ibimus: vir enim, ut sæpe diximus, denuntiavit nobis, dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo. (Liber Genesis 43, 5)

  • Dixit eis Israël: In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem. (Liber Genesis 43, 6)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina