Encontrados 20371 resultados para: Re
et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, (Liber Genesis 42, 20)
et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. (Liber Genesis 42, 21)
E quibus unus Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum: et non audistis me? en sanguis ejus exquiritur. (Liber Genesis 42, 22)
Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)
Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. (Liber Genesis 42, 24)
Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam: qui fecerunt ita. (Liber Genesis 42, 25)
Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi, (Liber Genesis 42, 27)
dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? (Liber Genesis 42, 28)
Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)
Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. (Liber Genesis 42, 30)
Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. (Liber Genesis 42, 31)
Duodecim fratres uno patre geniti sumus: unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 32)