Encontrados 13039 resultados para: No
Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. (Liber Genesis 30, 26)
At ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. (Liber Genesis 30, 29)
Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. (Liber Genesis 30, 33)
quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban: et quæ primi temporis, Jacob. (Liber Genesis 30, 42)
Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos. (Liber Genesis 30, 43)
Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: (Liber Genesis 31, 1)
animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, (Liber Genesis 31, 2)
maxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. (Liber Genesis 31, 3)
dixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. (Liber Genesis 31, 5)
Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. (Liber Genesis 31, 6)
Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)
Responderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri? (Liber Genesis 31, 14)