Encontrados 13039 resultados para: No
Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: (Liber Genesis 28, 6)
probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus: (Liber Genesis 28, 8)
Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. (Liber Genesis 28, 16)
Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli. (Liber Genesis 28, 17)
Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. (Liber Genesis 28, 19)
Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. (Liber Genesis 29, 5)
Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. (Liber Genesis 29, 8)
Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. (Liber Genesis 29, 16)
Quam diligens Jacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. (Liber Genesis 29, 18)
dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: (Liber Genesis 29, 24)
et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? (Liber Genesis 29, 25)
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. (Liber Genesis 29, 26)