Encontrados 13039 resultados para: No
nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? (Liber Genesis 31, 15)
Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac. (Liber Genesis 31, 16)
Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)
cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? (Liber Genesis 31, 27)
Non es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem (Liber Genesis 31, 28)
Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. (Liber Genesis 31, 32)
Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, (Liber Genesis 31, 33)
Idcirco viginti annis fui tecum? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: (Liber Genesis 31, 38)
die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. (Liber Genesis 31, 40)
Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)
Dixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis. (Liber Genesis 31, 48)
Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, (Liber Genesis 31, 49)