Mosaico decorativo

Encontrados 13039 resultados para: No

  • si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit. (Liber Genesis 31, 50)

  • Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac: (Liber Genesis 31, 53)

  • Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 31, 55)

  • Quos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt hæc: et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. (Liber Genesis 32, 2)

  • præcepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: Hæc dicit frater tuus Jacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem. (Liber Genesis 32, 4)

  • Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. (Liber Genesis 32, 5)

  • minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. (Liber Genesis 32, 10)

  • Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. (Liber Genesis 32, 12)

  • Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo, (Liber Genesis 32, 13)

  • respondebis: Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit. (Liber Genesis 32, 18)

  • Et addetis: Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim: Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum: forsitan propitiabitur mihi. (Liber Genesis 32, 20)

  • Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32, 21)


"A mansidão reprime a ira." São Padre Pio de Pietrelcina