Encontrados 755 resultados para: Meum
Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe. (Liber Psalmorum 15, 9)
De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant æquitates. (Liber Psalmorum 16, 2)
Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. (Liber Psalmorum 16, 3)
Ut non loquatur os meum opera hominum: propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. (Liber Psalmorum 16, 4)
Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meæ, et susceptor meus. (Liber Psalmorum 17, 3)
In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. (Liber Psalmorum 17, 7)
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. (Liber Psalmorum 21, 15)
Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. (Liber Psalmorum 21, 31)
Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum: et calix meus inebrians, quam præclarus est ! (Liber Psalmorum 22, 5)
Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea. (Liber Psalmorum 24, 18)
Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum. (Liber Psalmorum 25, 2)
Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me prælium, in hoc ego sperabo. (Liber Psalmorum 26, 3)
