Mosaico decorativo

Encontrados 440 resultados para: Domo

  • Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)

  • Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 22, 6)

  • Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. (Liber Psalmorum 26, 4)

  • Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: (Liber Psalmorum 49, 9)

  • Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 51, 10)

  • qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu. (Liber Psalmorum 54, 15)

  • Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. (Liber Psalmorum 67, 7)

  • Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te. (Liber Psalmorum 83, 5)

  • Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 83, 11)

  • Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. (Liber Psalmorum 91, 14)

  • Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 111, 3)

  • Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem. (Liber Psalmorum 112, 9)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina