Fondare 440 Risultati per: Domo
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitæ meæ ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum. (Liber Psalmorum 22, 6)
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus. (Liber Psalmorum 26, 4)
Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: (Liber Psalmorum 49, 9)
Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 51, 10)
qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu. (Liber Psalmorum 54, 15)
Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris. (Liber Psalmorum 67, 7)
Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in sæcula sæculorum laudabunt te. (Liber Psalmorum 83, 5)
Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. (Liber Psalmorum 83, 11)
Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. (Liber Psalmorum 91, 14)
Gloria et divitiæ in domo ejus, et justitia ejus manet in sæculum sæculi. (Liber Psalmorum 111, 3)
Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem. (Liber Psalmorum 112, 9)
