Encontrados 144 resultados para: virtutem Dei veritas
Virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit? Aut quis adiciet enarrare misericordiam eius? (Liber Ecclesiasticus 18, 4)
Volatilia ad sibi similia conveniunt, et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur. (Liber Ecclesiasticus 27, 10)
Secundum enim ligna silvae sic ignis exardescit, et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Sponde pro proximo secundum virtutem tuam, sed attende tibi, ne incidas. (Liber Ecclesiasticus 29, 27)
Ebrietas multiplicat animositatem imprudentis in offensionem, minorans virtutem et faciens vulnera. (Liber Ecclesiasticus 31, 40)
ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis. (Liber Ecclesiasticus 38, 6)
A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam: (Liber Ecclesiasticus 38, 33)
in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt: (Liber Ecclesiasticus 39, 34)
Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suae. (Liber Ecclesiasticus 47, 6)
Qui dat lasso virtutem et invalido robur multiplicat. (Liber Isaiae 40, 29)
Et conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stat, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. (Liber Isaiae 59, 14)