Encontrados 144 resultados para: virtutem Dei veritas

  • Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; (Epistula II ad Corinthios 1, 8)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • quia secundum virtutem, testimonium reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt (Epistula II ad Corinthios 8, 3)

  • Est veritas Christi in me, quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)

  • quibus neque ad horam cessimus subicientes nos, ut veritas evangelii permaneat apud vos. (Epistula ad Galatas 2, 5)

  • supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro; (Epistula ad Ephesios 1, 21)

  • Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, (Epistula ad Ephesios 3, 20)

  • si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu: (Epistula ad Ephesios 4, 21)

  • ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, (Epistula ad Philippenses 3, 10)

  • Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei, (Epistula II ad Timotheum 1, 8)

  • habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita. (Epistula II ad Timotheum 3, 5)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis, (Epistula ad Hebraeos 7, 16)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina