Encontrados 12 resultados para: variis
Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. (Liber I Regum 6, 29)
Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod foderat sibi in civitate David; posueruntque eum super lectum plenum aromatibus et variis unguentis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et fecerunt in exsequiis eius combustionem splendidam valde. (Liber II Paralipomenon 16, 14)
Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)
Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)
Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, (Epistula II ad Timotheum 3, 6)
Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. (Epistula ad Titum 3, 3)
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. (Epistula ad Hebraeos 2, 4)
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. (Epistula ad Hebraeos 9, 10)
Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. (Epistula ad Hebraeos 13, 9)
Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis, (Epistula Iacobi 1, 2)
In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, (Epistula I Petri 1, 6)