Gefunden 12 Ergebnisse für: variis

  • Et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis caelaturis; et fecit in eis cherubim et palmas et calices apertos florum intrinsecus et foras. (Liber I Regum 6, 29)

  • Et sepelierunt eum in sepulcro suo, quod foderat sibi in civitate David; posueruntque eum super lectum plenum aromatibus et variis unguentis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et fecerunt in exsequiis eius combustionem splendidam valde. (Liber II Paralipomenon 16, 14)

  • Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 24)

  • Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum. (Evangelium secundum Marcum 1, 34)

  • Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. (Evangelium secundum Lucam 4, 40)

  • Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, (Epistula II ad Timotheum 3, 6)

  • Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. (Epistula ad Titum 3, 3)

  • contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. (Epistula ad Hebraeos 2, 4)

  • solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. (Epistula ad Hebraeos 9, 10)

  • Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. (Epistula ad Hebraeos 13, 9)

  • Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis, (Epistula Iacobi 1, 2)

  • In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, (Epistula I Petri 1, 6)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina