Encontrados 24 resultados para: transibit
Quia ibi potens Dominus pro nobis loco fluviorum, rivorum late patentium; non transibit ibi navis remigum, neque navis magna transgredietur eum. (Liber Isaiae 33, 21)
Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. (Liber Isaiae 35, 8)
Persequetur eos, transibit in pace; semita sub pedibus eius non apparebit. (Liber Isaiae 41, 3)
Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. (Liber Ieremiae 49, 17)
Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem; omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit et sibilabit super universis plagis eius. (Liber Ieremiae 50, 13)
et dixit Dominus ad me: “Porta haec clausa erit; non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus, Deus Israel, ingressus est per eam, eritque clausa. (Prophetia Ezechielis 44, 2)
dicentes: “Quando transibit neomenia, et venumdabimus merces? Et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, (Prophetia Amos 8, 5)
Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)
Repleris ignominia pro gloria; bibe tu quoque et denudare! Transibit ad te calix dexterae Domini, et veniet ignominia super gloriam tuam. (Prophetia Habacuc 2, 16)
Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)
Ille autem dicit illis: “Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 20)
dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. (Epistula Iacobi 1, 10)