Encontrados 80 resultados para: tolle

  • Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur”. (Liber Ieremiae 38, 10)

  • “Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei”. (Liber Ieremiae 39, 12)

  • Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 46, 11)

  • “Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. (Prophetia Ezechielis 37, 16)

  • Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)

  • Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. (Prophetia Ionae 4, 3)

  • Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)

  • Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 27)

  • Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)

  • Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)

  • Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? (Evangelium secundum Marcum 2, 9)

  • Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Marcum 2, 11)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina