Found 80 Results for: tolle
Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi dicens: “Tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu, antequam moriatur”. (Liber Ieremiae 38, 10)
“Tolle illum et pone super eum oculos tuos nihilque ei mali facias, sed, ut voluerit, sic facies ei”. (Liber Ieremiae 39, 12)
Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 46, 11)
“Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Et tolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctae domui Israel sociis eius. (Prophetia Ezechielis 37, 16)
Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. (Prophetia Ionae 4, 3)
Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge, tolle lectum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 6)
Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, aperto ore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 27)
Tolle, quod tuum est, et vade; volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
Respondens autem Iesus ait eis: “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)
Quid est facilius, dicere paralytico: “Dimittuntur peccata tua”, an dicere: “Surge et tolle grabatum tuum et ambula”? (Evangelium secundum Marcum 2, 9)
Tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum et vade in domum tuam”. (Evangelium secundum Marcum 2, 11)