Encontrados 80 resultados para: tolle

  • Et dixit angelus illi: “Exintera hunc piscem et tolle fel et cor et iecur illius et repone ea tecum et interanea proice. Sunt enim fel et cor et iecur eius ad medicamentum utilia”. (Liber Thobis 6, 5)

  • Et, cum intraveris in cubiculum, tolle de iecore piscis et cor et impone super cinerem incensi. Et odor manabit, et odorabitur illud daemonium et fugiet et non apparebit circa illam omnino in perpetuo. (Liber Thobis 6, 17)

  • Et processerunt ambo pariter. Et dixit illi: “Tolle tecum fel”. Et abiit cum illis canis ex eis, qui sequebantur eum et Thobiam. (Liber Thobis 11, 4)

  • Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. (Liber Proverbiorum 20, 16)

  • Tolle vestimentum eius, qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus. (Liber Proverbiorum 27, 13)

  • tolle adversarium et afflige inimicum. (Liber Ecclesiasticus 36, 9)

  • in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae filii Amos dicens: “Vade et solve saccum de lumbis tuis et calceamenta tua tolle de pedibus tuis”. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)

  • Tolle molam et mole farinam; depone velum tuum, subleva stolam, revela crura, transi flumina. (Liber Isaiae 47, 2)

  • “Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad Euphraten et absconde ibi illud in foramine petrae”. (Liber Ieremiae 13, 4)

  • Et factum est, post dies plurimos dixit Dominus ad me: “Surge, vade ad Euphraten et tolle inde lumbare, quod praecepi tibi, ut absconderes ibi”. (Liber Ieremiae 13, 6)

  • “Tolle volumen libri et scribes in eo omnia verba, quae locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosiae usque ad diem hanc, (Liber Ieremiae 36, 2)

  • “Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioachim rex Iudae. (Liber Ieremiae 36, 28)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina