Encontrados 28 resultados para: respice
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. (Liber Psalmorum 69, 17)
Respice in testamentum, quia repleta sunt latibula terrae tentoriis violentiae. (Liber Psalmorum 74, 20)
Deus virtutum, convertere, respice de caelo et vide et visita vineam istam. (Liber Psalmorum 80, 15)
Protector noster aspice, Deus, et respice in faciem christi tui. (Liber Psalmorum 84, 10)
respice in me et miserere mei; da fortitudinem tuam puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae. (Liber Psalmorum 86, 16)
Congrega dispersionem nostram, libera eos, qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster. (Liber II Maccabaeorum 1, 27)
Veni de Libano, sponsa, veni de Libano, ingredere; respice de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. (Canticum Canticorum 4, 8)
Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum; (Liber Ecclesiasticus 36, 1)
Respice Sion civitatem sollemnitatum nostrarum! Oculi tui videbunt Ierusalem, habitationem securam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit; nec auferentur clavi eius in sempiternum, et omnes funiculi eius non rumpentur. (Liber Isaiae 33, 20)
Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)
Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. (Lamentationes 5, 1)
Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi; (Evangelium secundum Lucam 9, 38)