Encontrados 231 resultados para: opus praemium

  • Argentum involutum, quod de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz, opus artificis et manuum aurificis, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec. (Liber Ieremiae 10, 9)

  • Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)

  • et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. (Liber Ieremiae 17, 22)

  • Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus, (Liber Ieremiae 17, 24)

  • Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; (Liber Ieremiae 18, 3)

  • Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine. (Liber Ieremiae 48, 10)

  • Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 50, 25)

  • Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel. (Liber Ieremiae 50, 29)

  • Protulit Dominus iustitias nostras; venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 51, 10)

  • BETH. Filii Sion incliti et ponderati auro primo, quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli! (Lamentationes 4, 2)

  • Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)

  • Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. (Prophetia Ezechielis 1, 16)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina