Encontrados 231 resultados para: opus praemium
Et respondit Aggaeus et dixit: “Sic populus iste et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum et omnia, quae offerunt ibi, contaminata sunt. (Prophetia Aggaei 2, 14)
Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)
At ille audiens ait: “Non est opus valentibus medico sed male habentibus. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 12)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)
Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. (Evangelium secundum Ioannem 2, 25)
Dicit eis Iesus: “Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. (Evangelium secundum Ioannem 4, 34)
Respondit Iesus et dixit eis: “Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 29)
Respondit Iesus et dixit eis: “Unum opus feci, et omnes miramini. (Evangelium secundum Ioannem 7, 21)
Respondit eis Iesus: “Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 32)