Encontrados 298 resultados para: gentes

  • Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos! (Prophetia Ioel 4, 11)

  • Consurgant et ascendant gentes in vallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. (Prophetia Ioel 4, 12)

  • Visio Abdiae. Haec dicit Dominus Deus ad Edom. Auditum audivimus a Domino, et legatus ad gentes missus est: “Surgite, et consurgamus adversus eum in proelium!”. (Prophetia Abdiae 1, 1)

  • Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi, retributio tua convertetur in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)

  • Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes iugiter; et bibent et absorbebunt et erunt quasi non fuerint. (Prophetia Abdiae 1, 16)

  • Et properabunt gentes multae et dicent: “Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • Nunc autem congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: “Profanetur, et aspiciat in Sion oculus noster”. (Prophetia Michaeae 4, 11)

  • Videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua, ponent manum super os, aures eorum surdae erunt; (Prophetia Michaeae 7, 16)

  • Hoc propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae et habentis maleficia, quae vendidit gentes fornicationibus suis et nationes maleficiis suis. (Prophetia Nahum 3, 4)

  • Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia? (Prophetia Habacuc 1, 17)

  • Et profecto divitiae decipiunt virum superbum, et non perveniet ad finem; qui dilatat quasi infernus fauces suas et ipse quasi mors et non adimpletur: et congregat ad se omnes gentes et coacervat ad se omnes populos. (Prophetia Habacuc 2, 5)

  • Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis; propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis. (Prophetia Habacuc 2, 8)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina