Encontrados 298 resultados para: gentes

  • Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati, (Prophetia Ezechielis 5, 7)

  • Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 14)

  • Et convocaverunt contra eum gentes, in fovea earum captus est; et adduxerunt eum in circulis in terram Aegypti. (Prophetia Ezechielis 19, 4)

  • Et convenerunt adversum eum gentes undique de provinciis et expanderunt super eum rete suum, in fovea earum captus est. (Prophetia Ezechielis 19, 8)

  • Neque cogitatio mentis vestrae fiet dicentium: “Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrarum, ut colamus ligna et lapides”. (Prophetia Ezechielis 20, 32)

  • Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes, inter quas polluta es in idolis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 30)

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: “Ecce sicut omnes gentes domus Iudae!”, (Prophetia Ezechielis 25, 8)

  • propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans; (Prophetia Ezechielis 26, 3)

  • A sonitu ruinae eius commovi gentes, cum deducerem eum ad infernum cum his, qui descendebant in lacum; et consolata sunt in inferioribus terrae omnia ligna Eden, egregia atque praeclara in Libano, universa, quae irrigabantur aquis. (Prophetia Ezechielis 31, 16)

  • Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditate possidebo eas!”, cum Dominus esset ibi; (Prophetia Ezechielis 35, 10)

  • idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt; (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos. (Prophetia Ezechielis 36, 19)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina