Encontrados 298 resultados para: gentes

  • Numquid non haec a Domino sunt exercituum, ut laborent populi pro igne, et gentes in vacuum fatigentur? (Prophetia Habacuc 2, 13)

  • Stetit et concussit terram, aspexit et dissolvit gentes. Et contriti sunt montes saeculi, incurvati sunt colles antiqui ab itineribus aeternitatis eius. (Prophetia Habacuc 3, 6)

  • In fremitu calcabis terram, in furore conteres gentes. (Prophetia Habacuc 3, 12)

  • “Disperdidi gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro nec ullo habitatore. (Prophetia Sophoniae 3, 6)

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)

  • Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 7)

  • sed ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adiuverunt in malum. (Prophetia Zachariae 1, 15)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. (Prophetia Zachariae 2, 12)

  • Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. (Prophetia Zachariae 2, 15)

  • Et disperdam eos per omnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non esset transiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum”. (Prophetia Zachariae 7, 14)

  • Et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini. (Prophetia Zachariae 8, 22)

  • Et erit: in die illa ponam Ierusalem lapidem portandum cunctis populis; omnes portantes eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnes gentes terrae. (Prophetia Zachariae 12, 3)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina