Mosaico decorativo

Encontrados 12723 resultados para: Ut

  • sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)

  • Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)

  • Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; (Epistula ad Romanos 5, 18)

  • sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. (Epistula ad Romanos 5, 19)

  • Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, (Epistula ad Romanos 5, 20)

  • ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum. (Epistula ad Romanos 5, 21)

  • Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)

  • Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)

  • hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)

  • Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; (Epistula ad Romanos 6, 8)

  • Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina