Found 12723 Results for: Ut
sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)
Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)
Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. (Epistula ad Romanos 5, 16)
Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; (Epistula ad Romanos 5, 18)
sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. (Epistula ad Romanos 5, 19)
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, (Epistula ad Romanos 5, 20)
ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum. (Epistula ad Romanos 5, 21)
Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet? (Epistula ad Romanos 6, 1)
Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. (Epistula ad Romanos 6, 4)
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato. (Epistula ad Romanos 6, 6)
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo; (Epistula ad Romanos 6, 8)
Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. (Epistula ad Romanos 6, 10)