Mosaico decorativo

Encontrados 12723 resultados para: Ut

  • Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam; sine lege enim peccatum mortuum erat. (Epistula ad Romanos 7, 8)

  • Ego autem vivebam sine lege aliquando; sed, cum venisset mandatum, peccatum revixit, (Epistula ad Romanos 7, 9)

  • ego autem mortuus sum; et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem; (Epistula ad Romanos 7, 10)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)

  • Scimus enim quod lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venumdatus sub peccato. (Epistula ad Romanos 7, 14)

  • Si autem, quod nolo, illud facio, consentio legi quoniam bona. (Epistula ad Romanos 7, 16)

  • Nunc autem iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 17)

  • Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! (Epistula ad Romanos 7, 18)

  • Si autem, quod nolo, illud facio, iam non ego operor illud, sed, quod habitat in me, peccatum. (Epistula ad Romanos 7, 20)

  • video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. (Epistula ad Romanos 7, 23)

  • Gratias autem Deo per Iesum Christum Dominum nostrum! Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. (Epistula ad Romanos 7, 25)

  • ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. (Epistula ad Romanos 8, 4)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina