Encontrados 947 resultados para: Templum Hierosolyma Ierusalem

  • clamantes: “Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum”. (Actus Apostolorum 21, 28)

  • Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus. (Actus Apostolorum 21, 29)

  • Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. (Actus Apostolorum 21, 30)

  • Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem, (Actus Apostolorum 21, 31)

  • sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. (Actus Apostolorum 22, 5)

  • Factum est autem, revertenti mihi in Ierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis (Actus Apostolorum 22, 17)

  • et videre illum dicentem mihi: “Festina et exi velociter ex Ierusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me”. (Actus Apostolorum 22, 18)

  • Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari”. (Actus Apostolorum 23, 11)

  • qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus, (Actus Apostolorum 24, 6)

  • cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, (Actus Apostolorum 24, 11)

  • postulantes gratiam adversum eum, ut iuberet perduci eum in Ierusalem, insidias tendentes, ut eum interficerent in via. (Actus Apostolorum 25, 3)

  • Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Hierosolyma descenderant, Iudaei, multas et graves causas obicientes, quas non poterant probare, (Actus Apostolorum 25, 7)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina