Encontrados 947 resultados para: Templum Hierosolyma Ierusalem
Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes (Evangelium secundum Lucam 19, 45)
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. (Evangelium secundum Lucam 21, 20)
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. (Evangelium secundum Lucam 21, 24)
Conversus autem ad illas Iesus dixit: “Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; (Evangelium secundum Lucam 24, 13)
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, (Evangelium secundum Lucam 24, 33)
et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. (Evangelium secundum Lucam 24, 47)
Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno (Evangelium secundum Lucam 24, 52)
Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”. (Evangelium secundum Ioannem 2, 20)
Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. (Evangelium secundum Ioannem 7, 14)