Encontrados 947 resultados para: Templum Hierosolyma Ierusalem

  • Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)

  • sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae”. (Actus Apostolorum 1, 8)

  • Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. (Actus Apostolorum 1, 12)

  • Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis. (Actus Apostolorum 1, 19)

  • Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est; (Actus Apostolorum 2, 5)

  • Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)

  • Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)

  • is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3, 3)

  • et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. (Actus Apostolorum 3, 8)

  • Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem, (Actus Apostolorum 4, 5)

  • dicentes: “Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; (Actus Apostolorum 4, 16)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina