Znaleziono 947 Wyniki dla: Templum Hierosolyma Ierusalem
Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. (Evangelium secundum Ioannem 8, 2)
sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae”. (Actus Apostolorum 1, 8)
Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. (Actus Apostolorum 1, 12)
Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis. (Actus Apostolorum 1, 19)
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est; (Actus Apostolorum 2, 5)
Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. (Actus Apostolorum 2, 14)
Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam. (Actus Apostolorum 3, 1)
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)
is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3, 3)
et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. (Actus Apostolorum 3, 8)
Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem, (Actus Apostolorum 4, 5)
dicentes: “Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; (Actus Apostolorum 4, 16)