Mosaico decorativo

Encontrados 881 resultados para: Suum

  • Viri ergo illi accesserunt et invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum. (Prophetia Danielis 6, 12)

  • Deus meus misit angelum suum et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi, quia coram eo iustitia inventa est in me; sed et coram te, rex, delictum non feci”. (Prophetia Danielis 6, 23)

  • Et faciet veniens super eum iuxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem eius; et stabit in terra inclita, et consumptio in manu eius. (Prophetia Danielis 11, 16)

  • Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)

  • et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos, ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum. (Prophetia Danielis 13, 9)

  • Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; (Prophetia Danielis 13, 10)

  • Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “Quare non adoras Bel?”. (Prophetia Danielis 14, 4)

  • Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. (Prophetia Osee 5, 4)

  • Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)

  • Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae. (Prophetia Osee 7, 6)

  • Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina