1. Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israel; et domus regis, auscultate, quia vobis iudicium est; quoniam laqueus facti estis pro Maspha et rete expansum super Thabor.

2. Et foveam Settim profundam fecerunt; ego autem castigabo vos omnes.

3. Ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me; quia nunc fornicatus es, Ephraim, contaminatus est Israel.

4. Non dabunt opera sua, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationis in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.

5. Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis.

6. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient; subtraxit se ab eis.

7. In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt; nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.

8. Clangite bucina in Gabaa, tuba in Rama, conclamate in Bethaven, exterrete Beniamin.

9. Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam.

10. Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam.

11. Oppressus est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire post sordem.

12. Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae.

13. Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere.

14. Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.

15. Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent.





“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina