Encontrados 881 resultados para: Suum
Ipsi constituerunt reges, et non ex me; principes constituerunt, et non cognovi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. (Prophetia Osee 8, 4)
In utero supplantavit fratrem suum et in robore suo luctatus est cum Deo. (Prophetia Osee 12, 4)
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)
Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur. (Prophetia Osee 14, 1)
Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione. (Prophetia Ioel 2, 8)
A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 2, 10)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas. (Prophetia Ioel 2, 22)
Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum. (Prophetia Ioel 4, 15)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, (Prophetia Amos 1, 11)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum, (Prophetia Amos 1, 13)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)
Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)