Encontrados 3038 resultados para: Sun
Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum; (Liber I Maccabaeorum 5, 63)
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum. (Liber I Maccabaeorum 6, 54)
et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
“Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. (Liber I Maccabaeorum 7, 41)
Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)
Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 45)
Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. (Liber I Maccabaeorum 7, 46)
Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, (Liber I Maccabaeorum 8, 1)
et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, (Liber I Maccabaeorum 8, 2)
et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt; (Liber I Maccabaeorum 8, 3)