Encontrados 3038 resultados para: Sun
Et congregati sunt et venerunt in Maspha contra Ierusalem, quia in Maspha erat antea locus orationis Israeli; (Liber I Maccabaeorum 3, 46)
Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione; (Liber I Maccabaeorum 3, 51)
mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos pharao cum exercitu. (Liber I Maccabaeorum 4, 9)
et commiserunt bellum; et contritae sunt gentes et fugerunt in campum. (Liber I Maccabaeorum 4, 14)
Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gazeron et usque in campos Idumaeae et Azoti et Iamniae; et ceciderunt ex illis usque ad tria milia virorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
Et vidit quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra; fumus enim, qui videbatur, declarabat, quod factum est. (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam. (Liber I Maccabaeorum 4, 35)
Dixit autem Iudas et fratres eius: “Ecce contriti sunt inimici nostri; ascendamus mundare sancta et renovare”. (Liber I Maccabaeorum 4, 36)
Et incidit illis consilium bonum, ut destruerent illud, ne umquam illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes; et demoliti sunt altare (Liber I Maccabaeorum 4, 45)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)
Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant. (Liber I Maccabaeorum 5, 5)
Et commisit cum eis proelia multa, et contriti sunt in conspectu eius, et percussit eos. (Liber I Maccabaeorum 5, 7)