Mosaico decorativo

Trouvé 3038 Résultats pour: Sun

  • Et vir Iudas et fratres eius magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel et gentium omnium, ubi audiebatur nomen eorum; (Liber I Maccabaeorum 5, 63)

  • Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae, (Liber I Maccabaeorum 6, 5)

  • Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames, et dispersi sunt unusquisque in locum suum. (Liber I Maccabaeorum 6, 54)

  • et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)

  • Et incubuit timor eorum et tremor in omnem populum, quia dixerunt: “Non est in eis veritas et iudicium; transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum, quod iuraverunt”. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)

  • “Qui missi erant a rege, cum male locuti sunt; exiit angelus et percussit in eis centum octoginta quinque milia. (Liber I Maccabaeorum 7, 41)

  • Et commiserunt exercitus proelium tertia decima die mensis Adar; et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in proelio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)

  • Et persecuti sunt eos viam unius diei ab Hadasa usquequo veniatur in Gazara et tubis cecinerunt post eos cum significationibus. (Liber I Maccabaeorum 7, 45)

  • Et exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu et ventilabant eos et conversi sunt ad eos; et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus. (Liber I Maccabaeorum 7, 46)

  • Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam, (Liber I Maccabaeorum 8, 1)

  • et quia sunt potentes viribus. Et narraverunt proelia eorum et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos et duxerunt eos sub tributum, (Liber I Maccabaeorum 8, 2)

  • et quanta fecerunt in regione Hispaniae, quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt; (Liber I Maccabaeorum 8, 3)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina